utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130021

Charter Number: 02130021
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Deodati de terra que est apud Varenas Notum sit fidelibus cunctis quod ego Deodatus dono Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo aliquid de hereditate mea pro remedio anime mee et uxoris mee Adele et omnium michi consanguinitate coniunctorum loco qui uocatur Hubiliacus ubi requiescere uidetur corpus martiris preciosi Marcelli cui et cum supradictis apostolis ipsam do hereditatem Hoc est unum curtilum in Varenas et unum mansum in Siluiniaco et cursum in siluam ad triginta et unum porcum absque ullius contradictione Siquis autem calumpniare uoluerit auri uncias iii componat insuper omnibus maledictionibus subiaceat que sunt in ueteri et in nouo testamento et donatio mea firma et stabilis permaneat S Deodati qui fieri et firmare rogauit S Adele uxoris eius S Arnaldi S Arleii filii eius S Adaeramni S Riculfi et fratris eius Bernonis S Bernardi Facta est hec carta in monasterio Sancti Marcelli regnante Vgone rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter