utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130031

Charter Number: 02130031
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1039 - 1065
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta de Letua Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Tetbaldus comes pro remedio anime mee patrisque mei ac matris omniumque parentum meorum dimitto uillam quandam que uocatur Letua Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo sanctoque martiri Marcello cuius etiam alodium fuerat sed ei antecessores mei uiolenter abstulerant quam ego iuri hereditario uidebar possidere In tali igitur tenore hanc donationem facio ut quamdiu quedam sanctimonialis parens mea nomine Ermensendis uixerit teneat et possideat hoc quod in uita mea habere uidebatur Post mortem autem eius omnia ex integro Sanctus Marcellus habeat et possideat Si quis autem hanc donationem calumpniauerit uel fraudare uoluerit beato martiri Marcello sit hereditas eius cum Datan et Abiron in inferno quos uiuos terra obsorbuit et cum Iuda qui Dominum magistrumque tradidit si non cito penituerit uel resipuerit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter