utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130051

Charter Number: 02130051
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Bernardi militis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod quidam nobilis miles Bernardus nomine ueniens ad conuersionem dedit Deo et Sancto Petro Sanctoque martiri Marcello et monachis ibidem commorantibus tam presentibus quam etiam futuris decem et vii iornales de terra duodecim quidem ex his terre culte quinque uero inculte Dedit quoque et pratum unum siluam etiam unam Dedit quoque et seruum unum Rainaldum nomine filiumque ipsius unum clericum Dedit quoque se uiuente terras que in uno pignore esse uidebantur tali tenore ut post decessum suum si quis ex filiis eius eas terras redimere uoluerit pecuniam quam in predictis terris fratres Sancti Marcelli dederunt reddat et terras recipiat Redemptio autem ipsarum terrarum non fiet nisi postquam quod ibi laboratum est auferatur Et hoc fiat usque in mensem Marcium Postquam autem Martius mensis exierit redemptio non recipietur quousque fructus recolligantur Sed et illud uidendum est quia nequaquam ita filii predictas terras redimere habebunt potestatem ut aliunde pecuniam mutuo accipiant et easdem terras in pignus alibi mittant Hanc autem cartam ipse firmauit et subscriptos testes firmare rogauit S eiusdem Bernardi qui hanc cartam fieri mandauit S Anselmi filii eius S Hugonis fratris ipsius S Galterii consobrini sui fratrisque eius Rotberti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter