utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130053

Charter Number: 02130053
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1080 - 1123
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta de Alusia Quoniam sepius solet euenire quod ea que sunt acta in mundo obliuioni longua uetustate traduntur nisi scripto retineantur huius rei noticiam scripto nostro commendamus memorie quod Rotbertus de Alusia dum in sanitate corporis manebat dedit Domino et Beato Marcello martiri totum allodium suum quod habebat aput Alusiam et uillam que dicitur Ruilleium et seruos et ancillas pro remedio anime sue De quo uidelicet dono heredes sui post mortem eius calumpniam fecerunt Wido de Clauillo et fratres sui Rainaldus et Hugo atque Valterius de Crisiaco et Vduinus frater eius Quam calumpniam monachi pacificantes duas partes seruorum et ancillarum et tocius allodii quod predictus Rotbertus monachis dederat predictis calumniatoribus reliquerunt et relinquendo concesserunt tali pacto ut de tercia parte fidem seruarent et tenerent ecclesie Marcelli martiris Quod si non facerent monachi nullum placitum tenerent Hoc uero donum fuit factum tempore Valterii episcopi de quo sunt testes Vmbaldus de Cortabollo et Hugo Nerioldus et Ymerus et Henricus de Marneio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter