utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130059

Charter Number: 02130059
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1123 - 1126
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Acheree de Monteaguto Cunctis hominibus in hac fragili uita manentibus per hoc scriptum desideramus notificare quod quedam domina nobilissima nomine Acherea sciens apud Deum omne benefactum remunerari pro remedio anime sue parentumque suorum atque antecessorum Domino Deo atque carissime genitrici sue Marie et Beato martiri Marcello et monachis in ecclesia ipsius Deo pie militantibus dedit atque concessit quendam mansum mansum uidelicet Vldrici et appenditia ipsius qui situs est apud Viceium Quod donum ut firmissimum ab heredibus suis in perpetuum teneretur fecit laude et consilio filiorum suorum Henrici Hymeri uidelicet atque Guigonis Si uero aliquis hoc donum destruere uoluerit destruat ilium Deus et cum impiis angelis nisi resipuerit in infernum maneat innodatus et ut donum prefate domine aliqua uetustate obliuioni non traderetur facta est inde cartula tempore Iotsaldi uenerabilis episcopi sub uice Hugonis cantoris Tetbaldo dictante rege Ludouico Francorum regnante S Milonis Caluati S Vldrici de Viceio S Vidonis de Camillo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter