utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130062

Charter Number: 02130062
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1130
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Vlgerii monachi Ad memoriam futurorum transmittimus quoniam domnus Vlgerius habitum suscipiens sanctum unum mansum cum loco molendinario quem habebat de capite patris sui Gemmonis apud Crareolum inter uiam publicam et aquam situm quando se Deo obtulit secum Beato Marcello contulit Alios autem duos mansos ex parte matris sibi obuenientes in uallibus cum Casteneto ibi constituto iungens perfecit oblationem conclusitque donationem consentiente nimirum sorore sua nomine Crassa cum liberis suis et ceteris qui laudare debuerunt Cum rei spectatores ac testes fuerunt Ytmarus et Heynricus Wido de Camiliaco Milo Caluellus Eldierius de Fontaneis et multis alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter