utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130065

Charter Number: 02130065
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1123 - 1126
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Bernardi de Marne Dei et Domini nostri filiis fidelibus tam presentis quam futuri temporis hominibus per hoc scriptum notissimum habeatur quod Bernardus de Marneio in infirmitate qua obiit cognoscens se in hoc mortali seculo coram summo Deo multum deliquisse et parum boni fecisse desiderans misericordis Dei non pro suis meritis sed pro sua gratia eternam gloriam consequi coram presbitero cui confessus fuerat pro animabus parentum suorum et pro anime sue remedio totum allodium suum ubicumque iaceret pio Domino Deo et sancte genitrici sue Marie atque Beato martiri Marcello et monachis in ecclesia ipsius pie degentibus laude et consilio amicorum suorum dedit atque concessit Quod scilicet donum ut firmius et constantius teneretur predicti Bernardi fratres Rotbertus Wido uidelicet atque Paganus laudauerunt et laudando se tenere firmiter propria manu iurauerunt et cartam inde fieri concesserunt Siquis autem improbus calumniator uel litis et discordie seminator huic dono contrarius extiterit et cartam inde pictam falsificare uoluerit nisi scito se multum peccasse recognouerit et nisi uiuus resipuerit de libro uite deleatur et cum Iuda traditore Domini in gehenna ignis perpetuo concremetur Facta est uero hec cartula tempore Iotsaldi uenerabilis episcopi sub uice Hugonis cantoris Tetbaldo cancellario dictante regnante Ludouico rege Francorum S Garini presbiteri Ferranni S Aldi presbiteri S Rotberti de Marneio S Stephani de Cristolio S Stephani de Sancta Helena
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter