utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130066

Charter Number: 02130066
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1123 - 1126
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Hugonis de Marne Cum ferme quidquid in mundo agitur ab humana memoria cito decidat nisi scripto retineatur huius rei notitiam existere desideramus in memoriam quod Hugo de Marneio dum in sanitate corporis uigebat Deo et Beato martiri Marcello allodium suum ubicumque iaceret pro remedio anime sue et antecessorum suorum animarum dedit atque concessit et in extremo examine positus donum illud per manus parentum et amicorum suorum iterum confirmauit hoc unum retinens ut illud tantillum quod uxori sue in dotalitium dederat ipsa in uita sua pacifice possideret tali tenore ut post mortem illius ad prefati martiris locum totum redeat Transacto autem spacio temporis post mortem prelocuti Hugonis duo nepotes eius Hugo Brunus et Rodulfus frater suus quod bene fecerat in calumpniam posuerunt Quam calumpniam predicti martiris monachi extinguere cupientes de generalitate fratrum prenominatis calumniatoribus tanta dederunt solidos tredecim uidelicet quatinus donum illud quod auunculus ipsorum fecerat iterum confirmauerunt Ad ultimum uero quidam miles nomine Bauduinus habens neptam predicti Hugonis legali matrimonio qui donum fecerat de eodem dono calumpniam mouit Quapropter prenominati monachi ei x solidos de rebus suis largientes apud eum consecuti sunt quod donum illud concessit atque omnino confirmauit Siquis autem presumpserit huic dono contrarius existere aut generalitati supradictorum monachorum subtrahere nisi uiuus resipuerit sub anathemate maneat et cum impiis aeternaliter penis defunctus subiaceat Facta est uero hec cartula sub uice Hugonis cantoris Tetbaudo dictante tempore Iotsaldi episcopi regnante Ludouico rege Francorum De dono Hugonis Mameii fuerunt testes hi qui hic sub titillantur S Widonis de Marneio S Hugonis Bruni et Rodulphi de Micun et Duranni de Prato Caminello De confirmatione Hugonis Bruni et Rodulphi fratris sui sunt testes Arueius de Nuio Stephanus de Sancta Helena De confirmatione Bauduini sunt testes Milo Caluatus et Stephanus de Sancta Helena
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter