utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130073

Charter Number: 02130073
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1126
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Pagani quod nominate Arlebaldi Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Paganus cognomento Arlebaldus domno Philippo existente priore concessi Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo necnon Beato Marcello martiri fratribusque inibi Deo seruientibus terram quam primitus cum terra ipsorum communem possederam quodam in loco partem mediam alio uero quartam Terra autem ista inter Boseronem et Castrum Chainacum sita Cheneues nuncupatur Quam ultra interdictione predicti loci prioris siue proibitionem pariterque fratrum apud Sanctum Marcellum commorantium edifitiis constructis mihi mancipaverim Ad postremum autem litigatione pacificata accepi eam a domno Philippo priore communem uidelicet exceptis pratis que in territorio Boseronis sita consistit tali lege ut in unius cuiusque anni circulo a festiuitate Beati Andree usque ad natale dominicum pro ipsa supradicti loci priori decem et octo denarios omni occasione penitus semota persoluere non differam Superest autem quod omni affirmatione sancitum est ne michi terram de qua supralocutus sum aliqua necessitate super eminente aut uendere siue in uadimonium derogare liceat Istius modi autem conditione hoc actum est ut me uiam uniuerse carnis ingresso uel uxore mea quicumque prius moriatur a fratribus Sancti Marcelli honeste sepeliatur sine aliqua altera donatione nisi spontanea uoluntate aliquid parare uoluero et sic memorata possessio cum omni edificio in pace Sancto Marcello restituatur Quicumque autem ex nobis duobus super uixerit eadem concessione tumulabitur Nec hoc pretermittendum est quod si aliquem de filiis meis quindecim annos habentem regulari habitui uero tradere in affectum habuero indutus a me ut ordo exigit apud Sanctum Marcellum ut monastici rigoris fungatur officio accipiatur Huius modi autem occasione uineam que in medietate uinee eorum sita est liberam trado et imperpetuum concedo et siquis in eadem aliquid calumniatur ita a me aquiratur ut absque ullius calumpnie interpositione a fratribus Sancti Marcelli possideatur De alia uero uinea que in terra que Cheneues nominatur edificata est huiusmodi pactio habita est quod si filius meus priusquam uiam uniuerse carnis ingrediar monachus factus fuerit tribus annis postea eam possideam expletoque triennio almo Marcello martiri postposita omne calumpnia ex toto relinquam Tali uero concordia uel pacificatione peracta iure affirmationis confirmatum est uti omnium calumpniarum machinationes quas erga memoratam ecclesiam unquam in aliqua re exercui penitus dimisse perpetua pace firmantur S Petri archidiaconi S Wichardi de Moneta S Guillelmi archipresbiteri S Benedicti capellani S Vldrici presbiteri S Vgonis de Ruiliaco S Vnberti filii eius S Artaldi de Chameliaco S Bertranni de Castaniaco S Letbaldi fratris eius S Radulphi de Rintiaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter