utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130089

Charter Number: 02130089
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1080 - 1123
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta de Oratorio Ad memoriam tam presentium quam sequentium in presenti cartula annotare satagimus quandam dominam sororem scilicet Petri qui Chiurels cognominatur antequam uniuerse carnis debitum persolueret pro anima sua dedisse Deo et Sancto Marcello martiri eiusdemque ecclesie conuentui quendam curtilum apud uillam que uulgali nomine Oratorium nuncupatur Stephanus autem de Castenedo quidam miles de Sancto Germano consanguinitatis propinquitate predicte domine conuictus pro anima eiusdem necnon et antecessorum suorum huiusmodi donatiuum adaugere cupiens exitum cuiusdam domus qui in manso Duranni Pontonarii constat supramemorate ecclesie Sancti Marcelli omni calumpnia penitus postposita contulit atque concessit Notandum autem quod siquis huic dono contradiceret seu iniuriam irrogare uellet domnus Bonefacius ad omnem interpellationem pro iure responsurum asseuerauit S Benedicti capellani S Vldrici presbiteri S Iairi presbiteri Signum Landrici de Esparuens S Letbaldi de Castenedo S Petri marescalli S Petri coci
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter