utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02130104

Charter Number: 02130104
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120 - 1126
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta Arleii de Baes de terra que est apud S Anbrosium Notum sit omnibus confratribus nostris tam presentibus quam posteris quod frater noster Arleius cum infirmitate cogente de hac uita se transiturum metueret mundo cum actibus suis spreto a Sancti Marcelli priore et fratribus monachum se fieri postulauit donans eisdem fratribus domum suam et allodium suum et terram quam in uadimonio tenebat Sed cum Guido frater eius cum filiis suis hoc nollet concedere in curiam Sancti Marcelli cum adiutoribus suis conuenerunt et de predicta dimissione concordiam cum monachis habuerunt Retinuerunt autem sibi monachi domum et mansionem de Sancto Ambrosio et filium suum qui et seruus eius erat Petrum nomine mansionem autem ita inuestitam sicut in die concordie erat Cetera predicto Guidoni et filiis concesserunt tali pacto tamen ut hec concessa nec uenderent nec in uadimonio darent sed tantum dum uiuerent possiderent et post eorum mortem omnia preter terram uadimonii ad Sancti Marcelli monachos sine omni impedimento redirent Facta est autem predicta concordia iii kalendas Febroarii Philippo priore Hugone de Esparuens decano Testes sunt etiam ex parte monachorum Hugo de Rupe Galterius de Crisseio Gosbertus de Belniaco Vldricus presbiter de Oluns Lambertus Gupinus Ex parte uero domni Guidonis Guido de Monte Falconis Raimundus Gumbeiz Bertrannus de Saldonio Landricus de Esparuens
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter