utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02140007

Charter Number: 02140007
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0833
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Cum Dominus omnipotens masculum et feminam ad propagandam multitudinem filiorum copulasset dicens Crescite et multiplicamini et replete terram ipse idem per infinitam bonitatis sue clementiam nuptias adiit aquas in vinum convertit sponsos atque convivas miraculo divine potentiæ exhilaravit atque per auctoritatem Evangelii confirmavit dicens Quod Deus conjunxit homo non separet His et aliis auctoritatibus munitus ego in Dei nomine Eldebertus placuit atque convenit huic carissime et amantissime sponse mee Gontare me ipsum conjungere sed quia et racio postulat et consuetudo exquirit ut sponsus sponsam et maritus uxorem dotare debeat ideo cedo tibi atque dono per hoc dotalicium aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense in villa que dicitur Bandingas hoc est mansum i cum vineis terris cultis et incultis pratis et silvis et servum Madalgaudum cum uxore sua Cedo etiam tibi terciam partem ex omnibus rebus meis mobilibus quas modo habeo vel in futuro pariter acquirere poterimus in omnibus rebus que dici vel nominari possunt Hæc omnia sicut supra scripta habentur tibi dilecte conjugi mee Gontare cedo trado atque transfundo perpetualiter ad habendum vendendi donandi seu liceat commutandi et si quis contra hanc donationem dotis venire dicere aut inquietare aliquid voluerit non valeat vindicare quod repetit sed componat tibi tantum et aliut tantum quantum omnes ipse res meliorate valuerint et præsens hoc dotalicium firmum permaneat cum stipulatione subnixa Signum Eldeberti qui hoc dotalicium fieri et firmare rogavit Signum Vuitberge que consensit Signum Elduini Signum Rainboldi Ego Ermenteus diaconus subscripsi Ego Uboldus presbiter rogatus hoc dotalicium scripsi datavi anno XX imperii domini nostri Ludovici imperatoris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter