utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02140182

Charter Number: 02140182
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Quisquis penas ultionis extreme dampnationis extreme cupit evadere oportet ut ex rebus sibi collatis studeat adhuc dum vivit faciem districti judicis preveniendo placare Quapropter noverint quique fideles quod ego [Arlebaldus] dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio pro sepultura mea et uxoris mee Blismodis et redemptione animarum nostrarum aliquid ex rebus nostris et propria hereditate videlicet unum curtilum cum subjacenti campo in villa Bierias situm et in agro Valiciacense determinatum Dono etiam in Avalosa cujusdam prati medietatem que michi debetur dono et unum servum nomine Bernonem Hec igitur omnia dono pro redemptione anime mee et uxoris mee jam dicte nec non etiam pro mea illiusque corporis sepultura ut predicti loci habitatores teneant et possideant ab hodierna die et deinceps absque lite et contradictione S Arlebaldi qui fieri et firmare rogavit S Maioli filii ejus et Josceranni Bernardi Gilaberti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter