utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02140418

Charter Number: 02140418
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0934
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dilectisimo amico nostro Josfredo et uxor sua Josbergi et filiolo nostro Josbert emptores ego is nominibus Josbert et uxor sua Adeborc pro amore et bona volencia que contra vos abeamus et pro eo quod de sacro fontis tibi levavimus et pro remedium animas nostras propterea pro ipsa amore donamus vobis aliquid de redibus nostris que sunt sitas in pago Ostudonens in agro Moncioscosens in villa Corjoan resedunt ac est vircaria cum superpositum qui terminat a mane terra Ingeldreane a medium diem via publica a sero terra Josfredo a cercio terra Bernalt et male finalo Infra istas terminaciones totum at integrum vobis donamus tradimus adque transfundimus ad habere tenire et facere post une diem quidquid volueritis in omnibus Si quis vero et si ego nos ipse aut ullus homo aut ullus de heredibus nostris que contra vos anc contra donacione ista venire tentare calumniare voluerit aurea uncia media componat et insuper donacione ista omnique tempore inantea firma estibilis permaneat cum stipulatione subnixa S Jospert et uxor sua Ateborc qui donacione ista fierunt et firmare rogaverunt S Ingeldreane S Dodono S Otbert S alio Jospert S Aitoart S Esteveno S Bernart S Gondoeno S Rainalt S Gontart Eraldus presbiter rogatus escripsit datavit die jovis kalendas maias anno X regnante Radolfo rege S Odbranno qui in omnibus consensit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter