utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02140695

Charter Number: 02140695
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0946 - 0991
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Divina pietate legumque octoritate sancitum est ut de terrenis rebus celstia adquirere debeamus Quapropter ego in Dei nomine Rotfredus et uxor mea Anna donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo adque sancto Johanne aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Lucdunense in agro Cosconiacense in villa Longo Campo est in ipsa villa unus curtilus cum caso et vinea et arboribus et exio et terminat a mane de ipsa ereditate a medio die de ipsa ereditate a sero via publica a cercio de ipsa ereditate infra os terminos totum ad integrum donamus cedimus adque transfundimus et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt oc sunt campis silvis rivis aquarumque decursibus et exquisitum vobis donamus ad faciendum quid volueris Set si quis vero qui ista donatione inferre aut calumniare voluerit auri libras III conponat et inantea firma estabilis permaneat constipulatione subnexa S Rotfredus et uxor sua Anna qui donatione ista fierunt et firmare rogaverunt S Gerlant S Rotlant S Achard S Gisfredus S Raulfo S Bernardo S Vualterio Data per manu Joanno sacerdote in die sabbati X kalendas junii tempus regnante Gohunrado rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter