utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02140860

Charter Number: 02140860
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0953
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus que transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant premia promereri quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur omnibus fidelibus notum sit quod ego Marlenus dono aliquid de rebus juris mei pro anima fratris mei Odoni sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo Cluniaco monasterio et domno Hemardo abbati dono aliquid de rebus juris mei pro anima fratris mei hac monachis sub ipso degentibus hoc sunt res que sunt site in pago Cabilonense in agro Striniacense in villa Nantono hoc est curtilus cum superposito et servo nomine Othelmo cum uxore et infantibus suis et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur hoc sunt vinee vircarie campis prati silve pascuis aquis aquarumque decursibus totum et ad integrum dono ex die presenti et deinceps ut faciant rectores ipsius loci quidquid voluerint in omnibus Si quis vero [quod absit] si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel etiam aliqua intromissa persona contra istam donationem calumniam generare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et quod repetit non vindicet sed cui litem intulerit auri libras X coactus exsolvat hec vero carta donationis a me libenti animo facta et corroborata semper stabilis et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa S Marleni qui fieri et firmare rogavit S Narduini S Isembardi S Virbaldi S Girbaldi S Girardi S Oddonis S Odolberti S Arlulfi S item Isembardi S Rotberti S Wuiliberti S Widonis Ego frater Andreas scripsi datavi IIII nonas decembris anno XVIII regnante Ludovico rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter