utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150892

Charter Number: 02150892
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0986
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego igitur Achardus et uxor mea Adalsendis donamus Deo et Sancto Petro Cluniensis monasterii ubi donnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matisconense in agro Megoniacense in villa Moinno hoc est unam vineam cum supraposito quæ terminatur a mane et a sero terra Sancti Nazarii a medio die terra Sancti Martini a cirtio terra Narduini Infra istas terminationes totum cum omni integritate donamus eo tenore ut quandiu vixerimus usum et fructum habeamus et in vestitura omni anno tempore vindemiarum VI sestarios de musto persolvemus post nostrum quoque discessum ad Sanctum Petrum perveniat Qui autem calumpniaverit auri uncias persolvat XII et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Achardi et uxoris ejus Adalsendis qui donaverunt et ipsi firmaverunt S Rainoldi S Mercurini S Wandalgodis S Ainardi S Teoeni S Abonis Albertus scripsit V kalendas martii tempore Lotharii regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter