utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150896

Charter Number: 02150896
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0986
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Placuit adque convenit inter Eldinum levita et ab alia parte domnum Mayolum abbatum et monachis Sancti Petri In primis donavit Eldinus a partibus Sancti Petri campo et prato insimul tenente qui est in pago Matisconense in agro Rofiacense in villa Vetis Caneves vocant terminat de totes partes terra Sancti Petri abet in longum perticas XXX in lato II In prope donavit domnus Mayolus abbas et monachi sui campo in ipsa villa Vetis Caneves qui terminat a mane et a medium die terra Eldino a siro et a cercio vias publicas abet in longum perticas XXIIII in lato IIII Infra istas terminationes et perticationes faciat unusquisque de partem suam quiquid facere voluerit Actum Vetis Caneves villa S Eldino levita qui fieri jussit et firmare rogavit S Idgero S Vuarenbert S Grimaldus S Isnardus S Petro S Doc ono S Euvrardo S Volfardo Durannus Data per manum Johanni presbiteri tempore Lotharii regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter