utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150899

Charter Number: 02150899
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0993
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosanctæ Dei æcclesiæ in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicatæ quam regere videtur donnus Maiolus abba Ego Fulcherius et uxor mea Alactruidis donamus aliquid de rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Lugdunensi in agro Animiacense in fine Novæ Villæ videlicet quicquid in ipsa villa visi sumus habere hoc sunt curtili campi exitus et regressus totam ad integrum nostram hereditatem cum omni franchisia eo tenore ut quandiu viserimus teneamus et possideamus post nostrum vero discessum ad supradictum locum perveniat nemine contradicente Qui autem contradicere presumpserit omnino non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras X componat et postea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Fulcherii et uxoris [ejus] Alactrudis qui donaverunt et firmare rogaverunt S Jarentonis S Azonis S Teonis S Ascherici S Ascelini S Otulfi Data per manum Arboldi presbiteri feria II mense martio regnante Conratdo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter