utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150900

Charter Number: 02150900
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0993
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Illustrissimis patribus domno Maiolo conspicuo abbati Cluniensis cenobii [] domnis patribus in eodem cenobio degentibus et Deo sanctoque Petro apostolorum principi inibi famulantibus Ego in Dei nomine Ermenteus sacerdos et alumnus sanctæ matris Viennensis ecclesie pacem et perpetuam vitam opto in Domino Jesu Christo Crevit mihi voluntas et quodammodo compulit necessitas quatinus aliquid rerum mearum vobis expenderem quod et feci Vendo itaque vobis capellam Sancti Genesii cum rebus sibi circa adjacentibus quam videlicet de domno Ghuonrado rege per preceptum adquisivi queque situm habet infra mœnia urbis Vienne Has itaque res uti prefixe sunt vendo vobis sub omni integritate et accepi a vobis precium uti inter me vosque complacuit centum videlicet solidos Pro quo precio res ipsas de meo jure et dominatione in vestrum trado jus et dominium quatinus ab hodierno die ex ei[s]dem rebus libero utamini arbitrio ad omnia agendum juxta vestrum salubrem libitum Si quis autem nefandorum omnipotenti Deo et Sancto Petro sibique obsecundantibus super hujuscemodi dono vel venditione infestus extiterit iram omnipotentis Dei incurrat periturus cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis s[c]ientiam viarum tuarum nolumus sitque portio ejus cum Datan et Abiron quos terre hiatus abssorbuit sicque hujus venditionis testamentum inconvulsum optineat vigorem pro omni roboratione subnexa Ego Ermenteus sacerdos subscripsi S Ervici S Ratburni S Bertranni S Monfredi S Balsemodi S Constantii S Bladini S Dodoni S Bonii Ego in Dei nomine Adalerius sacerdos hanc venditionem scripsi et datavi II kalendas maii regnante domno Ghuonrado rege serenissimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter