utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150911

Charter Number: 02150911
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Revocation
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Precedentium religiosorum hominum hoc instituit auctoritas ut litteris mandari debeat quod in futurum inconvulsum conservare debeat succedens posteritas Quapropter noverit fidelium ecclesia quod ego Gausmarus miles querelam habui contra monachos Sancti Petri Cluniensis monasterii de quadam ecclesia que est in pago Matisconensi in villa Siniciaco dedicata in honore sancti Desiderii cum aliis rebus que ad ipsam pertinent quam ecclesiam Adalardus nepos Evrardi cum precepto quod accepit a Karlo rege et cartas quas ipse jussit fieri Sancto Petro delegavit Donec autem hec querela teneretur advenit obitus uxori mee Arenburgi propter enim ejus sepulturam et pro remedio anime ejus fecimus werpitionem de hac querela et donationem si aliquid rectum visi sumus habere Ad omnium vero perpetuas calumpnias disturbandas hujus werpitionis notitie testamentum fieri precati sumus Si quis autem nos aut ullus de heredibus nostris calumniare temptaverit sit anathema maranatha S Gausmari et infantum suorum qui fieri precatus est S Bernardi S Wichardi S Hugonis S Odonis S Gausmari
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter