utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150920

Charter Number: 02150920
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Quotienscumque aliquibus hominibus de rebus ecclesiasticis aliquid conceditur ita condecet litteris corroborari ut in posterum valeat inconvulsum permanere Unde notum esse volumus omnibus hominibus quia dum esset domnus Maiolus abbas ac fratres apud Cluniacum cenobium venit ante eorum presentiam quidam vassus nomine Ornadus humiliter deprecans quatinus dignaretur prefatus pater ei et uxori ejus nomine Vuille conferre qandam ecclesiam que est in honore Sancti Vincencii que est sita in pago Lugdunensi quam Raculfus Sancto Petro pro anime sue remedio contulit Cujus petitionem benigne suscipiens contulit eis prefatam capellam cum omnibus suis appenditiis ut quamdiu hi duo advixerint teneant et possideant et post eorum discessum ad Cluniacum locum perveniat In vestitura etiam donant colonicam unam que est in pago Cabilonensi ac in villa Varinnas posita cum omnibus suis pertinentiis campis scilicet vineis pratis silvis aquis totum ad integrum et post hac die de ipsa colonica faciant in omnibus quicquid facere voluerint Et ut firmius hec precaria vigorem obtineat predictus pater propriis digitis firmavit ac ceteris corroborari rogavit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter