utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150938

Charter Number: 02150938
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Creator et gubernator omnium dat consilium qualiter per fructus elemosinarum possimus adipisci cælestis regni aditum Iccirco ego Alpadis diem obitus mei prope esse non ignorans consentientibus filiis meis dono pro remedio animæ meæ sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum quandam terram quæ est posita in villa Mirifiriaco et ipsam terram vocant Quarterenchi cum pratis silvis aquis aquarumve decursibus totum acquisitum et inquirendum Ut autem hæc carta firma et stabilis permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam S Alpadis quæ hanc cartam fecit et firmare rogavit S Esmonis et Ardradi et Gausmari et Truanni ac filiorum ejus S Gausfredi de la Rocca et Humberti de Balberiaco et Allonis et uxoris ejus Ave et filiorum ejus Letaldi et Hugonis qui hanc cartam et predictam terram querelabant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter