utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150939

Charter Number: 02150939
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego in Dei nomine Ascherius cedo Domino Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacum ubi donnus Maiolus abbas preesse videtur unum mansum in villa de Salenceg quem vendidit michi Armannus et uxor sua Raineldis et omnia quæ ad ipsum mansum pertinere videntur videlicet molendinum pratum pascherium et terris cultis et incultis Hanc autem donationem facio pro redemptione animæ meæ et patris mei et matris meæ et omnium parentum meorum Si quis sane hanc donationem quam ego facio cum affirmatione Armanni qui michi ipsam terram vendidit irritam facere voluerit aut calumpniare presumpserit iram Dei omnipotentis incurrat et cum Dathan et Habiron et Juda traditore Domini sit pars ejus in inferno nisi ad emendationem venerit congruam S Ascherii et Armanni S uxoris ejus Raineldis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter