utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150945

Charter Number: 02150945
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Dei summi Pontius omnium servorum Christi infimus divina adtestante Scriptura novimus quod de rebus temporalibus si bene dispensentur sempiterne justitiæ comparetur Quod bene mente pertractans audiensque euvangelici tonitrua dogmatis clamantia Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et quod prudens pater prudenti filio intulit dicens Helemosina a morte liberat et non permittit hominem ire in tenebras et nonnulla alia que series tantorum conclamat virorum Deum ac redemptorem eum glorificans qui michi corpus et animam gratuita pietate concessit et me nonnullis subsidiis humane paupertatis constipavit mecum dignum fore censui si pro anime mee remedio cenobio Cluniensi quod est constructum in pago Matisconensi in veneratione Petri et Pauli sub regimine domni et reverentissimi Maioli abbatis et ideo terrenam hereditatem jam dictis apostolis tribuo ut ipsi mihi veniam peccatorum suis orationibus impetrent apud Deum et in die exitus mei ab hoc seculo a potestate Satane eripiant Hec autem hæreditas quam predicto cenobio Cluniensi dono est sita in comitatu Trecassino In primis villa unam quæ dicitur Aquidanis totam ad integrum exceptis duobus mansis in uno manso habitat Gunterius in alio Ermenerius Dono etiam aliam villam quæ dicitur Fraxinus cum omnibus apendiciis suis Dono etiam villam tertiam quæ dicitur Mons Meanus cum omnibus apendiciis suis campis pascuis pratis silvis farinariis aquis aquarumque decursibus vircareis exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Faciantque rectores Sancti Petri ab hodierna die quicquid voluerint Si quis autem contra hanc donationem litem vel calumpniam intulerit nisi cito ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat sitque pars ejus cum his qui dixerunt Domino Recede a nobis cum Juda etiam traditore Domini in infernum mergatur cogente vero judicaria potestate auri libras viginti exsolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Pontii qui donavit et firmari rogavit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter