utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150951

Charter Number: 02150951
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus christianis quod ego Johannes vendo monachis Cluniensibus Warnerio scilicet et Balduino et Eymardo atque donno Maiolo abbati eorum de una vinea partem quæ mihi obvenit pro solidis VIII et faciant quicquid voluerint Quæ vinea est sita in pago Matisconensi in agro Galoniacensi in villa Bierias et terminatur a mane et a cirtio terra Sancti Petri a meridie Bernonis a sero Sancti Petri Qui autem contradicere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri unciam persolvat et deinceps venditio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Johannis qui fieri et firmare rogavit S Rotrudis uxoris ejus quæ consensit S Anselmi S Arnulfi S Adam S Antonii S Erimari S Johannis Balduinus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter