utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150955

Charter Number: 02150955
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagatione perpendere nihil amplius debet in hujus seculi lucem de gaudiis fugitivis lucrare quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere Quapropter ego Oddo reminiscens pondus meorum criminum dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum hoc est mansum et cuncta quæ ad ipsum pertinent et pratum in villa Miseriaco Ea autem ratione hanc donationem facio ut quandiu vixero mansum teneam pratum in vestitura ad presens concedo post obitum vero meum omnia ad Sanctum Petrum perveniant S Odonis qui donavit et ipse firmavit S Girbaldi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter