utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02150959

Charter Number: 02150959
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0994
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunctis fidelibus notum esse volumus quia complacuit donno Maiolo abbati ceterisque fratribus Cluniensis monasterii necnon cuidam militi nomine Miloni et uxori ejus Ermengardi ut quasdam terras inter se commutarent quod et ita fecerunt In primis igitur donat donnus Maiolus abbas ceterique fratres Clunienses ipso Miloni et uxori ejus Ermengardi in pago Matisconensi in villa Lochiaco in agro Fusciaco vineam cum mansione simul tenente quæ terminatur a mane terra Hugonis a medio die terra Sendeleni et terra Hugonis a sero via publica a cirtio terra Walonis Et item donat in ipsa villa aliam vineam quæ terminatur a mane via publica a meridie et a sero terra Constantini a cirtio terra Leothardi Econtra Milo et uxor ejus Ermengardis donant abbati Maiolo et monachis quendam curtilum cum vinea in pago Matisconensi in agro Fusciaco in villa Poliaco qui terminatur a mane et a cirtio via publica a meridie et a sero terra Sancti Petri Infra istos terminos unusquisque teneat quod suum est et faciat quod facere voluerit S Milonis et uxoris ejus Ermengardis qui fieri et firmare rogaverunt S Hugonis S Arnulfi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter