utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151391

Charter Number: 02151391
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli fundato Ego igitur Arenberta femina dono Deo et sanctis apostolis ejus et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Marciacensi in villa Cariniaco hoc est mansum cum vinea qui terminat a mane et a sero et a cercio Sancti Petri a medio die terra Vuarangaudi Infra istas terminaciones unam medietatem de omnibus ad ipsum curtilum aspicientibus ad prefatum locum dono eo tenore ut monachi in ipso loco commanentes me sustineant usque ad obitum meum et a die presenti de ipsa hereditate faciant quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum ad Sanctum Laurentium S Aremberte qui fieri et firmare rogavit S Vuarengaudi S Randefredi S Constantii S Lanteri S David S Eldini S Landaldi S Rodberti Data per manum Rothardi mense junio anno XX Hlotharii regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter