utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151399

Charter Number: 02151399
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterio Ego igitur Eldegardis uxor Adalardi dono Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus senioris mei necnon et meis sicut ipse destinavit quando vuadium suum dedit et sunt site ipse res in pago Augustidunensi in villa Geblas hoc [est] mansum indominicatum qui terminat a mane via publica a medio die terra Dominici a sero Sancti Vincentii a circio terra Gausfredi et dono quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur campis pratis cultum et incultum et insuper totum quod in ipsa [villa] visi sumus habere excepto Briscarium et dono etiam silvam Corcheriam que est justa ecclesiam de Geblas quantum in ipsa visi sumus habere Has ergo denominatas res dono pro remedio anime senioris mei ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator appareat Si quis autem hanc donationem calumpn[i]are voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat nisi emendaverit et nisi resipuerit ab hac stultitia auri libras II persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Eldegardis que fieri et firmari rogavit S Heldini S Ainardi S Leotaldi S Rostagni S Adalgaudi S Airoardi S Aidoardi S Teodranni Data mense julio anno XX Lotthari regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter