utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151442

Charter Number: 02151442
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0977
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrati monasterii Cluniensis et domno Magolo abbati et aliis monachis quod est situm in pago Matisconense Ego igitur in Dei nomen Eiminus presbiter dono pro remedium anime mee et parentum meorum Deo et sanctis apostolis ejus jam denominatis aliquit ex rebus meis que sunt sita in pago Matisconense in vicaria Itgiaco in ipsa villa vocant hoc est campo qui dicitur Chalo qui terminat a mane Belmontenso a medio et a cercio vias pullicas a sero Letselino Infra istos terminio dum ego vivi usum et fructum abeo et post meum discessum Deo et sanctis apostolis ejus Cluniensis perveniad Et dono in ipsa villa curtilo et vinea insimul tenente terminat a mane Sancte Stephane a medio die Ingelbergiane et de ipsa hereditate a sero Emgelbergiane a cercio via publica Infra istas terminio la una medietate dum ego vivi usum et fructum abeo et pos meum discessum germana mea Rotbert perveniad et post suum discessum a monasterio Cluniensis perveniad et tempus vindemias quisquo anno quatior sestario de musto persolvamus et post isto tempus faciatis quitquit volueritis in omnibus Si quis autem contra hanc donacionem aliquam calumniam inferre voluerit non valead vindicare quod repetit set coactus cui litem intulit auri libras III persolvat et inantea hec donacio firma estabilis permanead constibulacione subnixa S Eimino presbitero qui fieri et firmare rogavit S Rotbert S David S Letbolt S Tetbolt Custabulo Landolt Ainolt Ego Eldradus scripsit et sub datavit die veneris mense julius annos XXIII Lotario rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter