utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151445

Charter Number: 02151445
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0978
Date Type: Internal, Episcopal, Papal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Benedictus episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Christo filio Maiolo clarissimo abbati Cluniensis monasterii tuisque successoribus in perpetuum Quia monasterium Cluniense quod tu domino propitio regulariter regis sancte Romane Ecclesie novimus esse commissum ad defendendum et dilatandum idcirco benevoli et benefici erga eumdem locum debemus existere Quapropter notum sit omnibus quod petisti a nobis jam dicto tuo monasterio insulam Lirinensem cum Arluco monasterio et omnibus pertinentibus ad eadem loca nostra auctoritatis privilegio concederemus siquidem ut ex decretis Beati Gregorii Papa didicimus eadem insula in jure et subjectione Sancte Sedis Apostolice consistit petitionibus igitur tuis satisfacientes et assensum prebentes sub omni integritate donamus tibi atque successoribus tuis eamdem insulam et idem Monasterium Arlucum cum sibi pertinentibus de quibus si quis te vel successores tuos pulsaverit gladio exommunicationis noverit se feciendum Volumus autem ut annuatim ad sepulchrum beati Petri quinque solidos argenteos exinde persolvas Et ut hec nostra auctoritas vigorem et soliditatem in perpetuum obtineat sigillo nostro signavimus et manu nostra firmavimus Scriptum per manum Stephani notarii regionarii archis scriniarii Sancte Romane Ecclesie in mense maio indictione sexta bene valete Datam X kalendas maiis per manum Joannis episcopi Salaritane Ecclesie anno quarto pontificatus Domini nostri Bene[d]icti sanctissimi VII Pape Imperante Domino nostro Otone II videlicet a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno II in mense maio et indictione ista sexta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter