utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151462

Charter Number: 02151462
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato cenobii Cluniensis Nos igitur in Dei nomine Ainardus et Tedaldus et Constantia conjux mea donamus Deo et sanctis apostolis ejus prenominatis aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Marciacensi in villa Montillo hoc est vinea que terminat a mane et a medio die muro manufacto a sero Constantii a cercio ad ipsum Ainardum Infra istas terminationes totum ad integrum donamus atque transfundimus eo tenore ut quamdiu Tedaldus advixerit teneat et possideat et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvat post discessum vero ipsius ad denominatum locum perveniat Si quis autem hanc donationem calumniare vel sindere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cogente potestate cui litem inferre non timuit auri libram I persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono publice S Ainardi S Arleio S Idgerio S Vulfrado S Duranno Rothardus ad vicem cancellarii scripsit anno XXV Hlotharii regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter