utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151634

Charter Number: 02151634
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dominus humani generis redemptor suorum fidelium providens salutem ammonet per semet ipsum dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Hujus igitur causa ego Oddo qui suscepi vuadium fratris mei Vuidaldi per jussionem ejus et meam bonam voluntatem dono Deo et sancte Dei genitricis Marie Petroque et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostre proprietatis Sunt autem ipse res site in pago Matiscensi in villa que dicitur Cassanias vineis campis pratis silvis aquis pascuis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum et quantum in illa villa visi sumus habere ego Odo et frater meus Vuidaldus donamus Deo et sanctis supra nominatis in tali autem tenore ut quamdiu ego Oddo et uxor mea Gelia vivimus teneamus et in vestitura festivitate sancti Petri IIII denarios persolvamus et qualis ante ex nobis duobus obierit media pars ad supranominatum locum perveniat Si quis autem huic donationi aliquam calumniam movere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus vi potestatis auri libras III persolvat et posthec donatio ista stabilis permaneat stipulacione subnixa Cluniaco publice actum S Oddonis et uxoris ejus Gelie qui hanc donacionem fecerunt et firmare rogaverunt S Dodonis et uxoris ejus Girberge S Tetberti S Jozeranni S Maioli S Adalardi S Berardi S Hugonis S Vuilerede S Arlei S Berneri S Adalgisi S Siguini S Sofredi Data per manum Josleni mense junio anno Hlotharii XXVIIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter