utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02151727

Charter Number: 02151727
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancta Dei ecclesia que est in honore beati Petri et Pauli apostolis Cluniensis quem domnus Mayolus abba at regendum abere videtur Igitur ego in Dei nomen Vuarnerii cum uxore sua Scriptelane pro amore et bone voluntate vel pro remedium animas nostras donamus vobis at ipsa casa Dei de res nostras que sunt in pago Matiscense in agro Fusciacense in villa Sulustriaco hoc est plantata terminat a mano via publica a medio die Sancti Petri a sero Tetbaldo a cercio Sancti Petri et Sancti Laurenti Infra isto terminio vobis donamus ad integrum a die presente faciatis quid vultis et donamus vobis in alio loco campo a Redunda vocat terminat a mano et a cercio Sancti Petri a medio die reo currente a sero Sancti Laurenti Infra isto terminio quod ibi abeamus vobis donamus et in alio loco super Craona vocat hoc est campus terminat a mano prato communalo a medio die Sancti Petri a sero Craona volvent a cercio Atalgerio Infra isto terminio tale rada que nobis abeamus vobis donamus et donamus vobis bosco a Castaneo vocat terminat a mano campis communalis a medio die et a sero Sancti Petri a cercio via publica Infra isto terminio tale rada que nobis abeamus vobis donamus quamdiu Vuarnerius vivit usum et fructum post suum discessum at ipsa casa Dei pervenit faciant rectores quod voluerint Si quis donacionem istam contradixerit auri liberas IIII componat firma stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Ego Vuarnerius [et] uxor sua Scriptelane qui fierent et firmare rogaverunt S Josmaro S Aldegundis S Leotaldo S Atraldo S Drogoni Data per manu Bernardi sacerdoti scripsit datavit die veneris mense febroario anno primo regnante Luduvico rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter