utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161753

Charter Number: 02161753
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosanctæ Dei æcclesiæ que est confirmata vel edificata in honore sancti Petri apostoli in loco qui dicitur Graciago ubi Johannes sacerdos preesse videtur Ob oc igitur ego in Dei nomine Premeneus et uxore sua Leodgarda pro amore Domini nostri Jesu Christi et pro redemcione animas nostras et pro anima ad mater mea nomine Ema et pro cunctum parentorum meorum dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote de hereditate mea que michi legibus obvenit quia est ipsa hereditas [pa]go Vellaico [in vicaria] Bassense in villa que dicitur Vorocio hoc est cabanaria una que Arbertus escolit Quantum ad ipsa cabanaria aspicit vel aspicere videtur totum et ab integrum dono ad ipsa ecclesia Sancti Petri cum casalis et campis et pratis et ortilos in ea racione quamdiu Johannes sacerdos vivit usum et fructum possidead et post suum discessum ad ipsa ecclesia Sancti Petri permanead et ad sacerdote qui a ipsa casa Dei cantaverit Et si ullus homo qui carta ista contradicere voluerit vel a sacerdote qui a ipsa ecclesia Sancti Petri cotidie cantaverit tollere voluerit et otoritatem Patri et Filii et Spiritus Sancti sit excommunicatus et cum Datan et Abiron permanead in infernum et cum Juda traditore Domini in infernum sit demergatus et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa S Premeneus qui carta ista fiere et firmare in presente rogavit manu sua firma S Bermundo S Sulpicio S Garberno S Garberno S Bernardo S Truanno In die jovis mense febroario annos regnante Ugone rege Ego Ariberius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter