utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161754

Charter Number: 02161754
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in onore Dei omnipotentis dicato Cluniensi cœnobio Ego in Dei nomine Teduinus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Curciaco hoc est vineam unam in dominicatu terminat a mane terra Berardi a medio die terra Nadal et Helbert a cercio terra Aalbald et Girbald a sero terra Sancti Petri Dono etiam in ipsa villa pratum cum campo simul tenente qui terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri a medio die et a sero terra Berardi Hæc omnia dono ad jam dictum locum pro remedio animæ meæ et omnium fidelium christianorum faciantque rectores jam dicti loci quidquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras II exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Hactum Cluniaco publicæ S Teduini qui fieri et firmare rogavit S Bernardi S David S Nadal S Vulgis S Leudbald S Rainerii Data per manum Aldebaldi regnante Hugone
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter