utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161756

Charter Number: 02161756
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego in Dei nomine Ubertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro anima uxoris meæ Letburgis aliquid de rebus meis quæ sunt sitæ in pago Matisconense in villa Curtilis videlicet mansum indominicatum cum omnibus apenditiis suis et servum nomine Seirannum cum uxore et infantibus suis et in villa Misiriaco dimidiam partem meam et in villam Civionem quodcumque visus sum habere totum ad inquirendum ut faciant rectores jam dicti loci a die presenti quicquid facere voluerint sine ulla contradictione Qui autem contradicere vel calumpniare voluerit primitus iram Dei incurrat et cum Dathan et Abiron sit in inferno et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis insuper et auri libras V componat et detestabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Uberti qui fieri et firmare rogavit S Arnaldi S Warini S Framerii S Rotlandi Data per manus Teudbaldi regnante Hugone
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter