utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161757

Charter Number: 02161757
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus tam futuris quam presentibus quod quidam homo necessitate cogente nomine Aldricus et mater ejus Altrudis vendiderunt de rebus suis monacho Dacfredo videlicet unum campum arabilem extra villam quæ dicitur Farcas super aquam quæ dicitur Cras in agro Misiaco et acceperunt ab eodem monacho solidos II et terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri ex una fronte prato Achardi Si quis vero quod minime credimus hanc cartam calumpniare in aliquo presumpserit auri unciam unam componat et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Besorniaco villa publice S Aldrici et matris ejus Altrudis qui vendiderunt et ipsi firmaverunt S Azonis S Huberti S Tetonis S Aremberti S Rotlanni S Armengisi Constantius monachus scripsit regnante Hugone rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter