utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161762

Charter Number: 02161762
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine incarnati Verbi Ego Vuandalmodis et filius meus Vuichardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Augu[sto]dunense pro anima Leotaldi filii mei hoc est mansum unum in dominicatu in villa Trescurtis et quantum ad ipsum aspicit mansum vel aspicere videtur hoc sunt campi vineæ prata silvæ exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Dono etiam in villa Vualiaco coloniam unam in dominicatu et quicquid ad ipsam coloniam aspicit In villa etiam que dicitur Mons Serenus dono coloniam unam in dominicatu cum servo nomine Joselmo et cum uxore sua et filiis Hec omnia donamus Deo et sanctis apostolis ejus ad locum Cluniensem pro animabus nostris et anima Leotaldi ut Deus omnipotens dimittat ei omnia peccata sua et donet ei requiem sempiternam et dehinc rectores supradicti cenobii de jam nominatis rebus faciant in omnibus quicquid voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit nisi resipuerit et ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat et condempnatus imperpetuum maneat hec autem donatio inconvulsa perduret et firma omni tempore Sign Vuandalmodis et filii sui Vuichardi qui fieri et firmari rogaverunt S Vuigonis Lamberti Girardi Bernardi Josberti Aimini Annoni Humberti Ermenardi Roberti Ermenrici Actum villa Trescurtis publice Aldebaldus levita scripsit Regnante Hugone rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter