utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161770

Charter Number: 02161770
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Christi nomine Noverint cuncti fideles quod ego in Dei nomine Fulcho sacerdos dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quæ sunt in pago Maticensi in villa Marchesolio in agro Fabriacensi hoc est curtilum indominicatum ubi Wido manet in ipso curtilo raisiam unam de vinea quæ habet in longum perticas XXXVI et terminatur a mane terra Aymonis de alio latere fossa de tercia parte via publica de quarta Fulconis In alia parte in ipso curtilo aliam raisiam de vinea quam de Hugone conquisivi In ipso curtilo dono aliam vineam quam de Deodato fratre meo conquisivi et dono in ipso loco campum unum qui Ad Vinealem vocatur et terminatur de tribus partibus via publica de quarta Fulconis In ipso curtilo dono alodium quem Eldegardis et Rostagnus conquisierunt de Girbaldo et unam vineam quam conquisivit Rostagnus de Ledgerio filio Gerbaldi In ipso curtilo do vineam quam Bernardus plantavit et dono in alio loco curtilum cum vinea quem de Girbaldo conquisivi et Ad Spinetam vocatur et dono in alio loco medietatem de campo qui Ad Casam vocatur Totum ad integrum dono hæc omnia post meum discessum pro anima mea et animabus omnium parentum meorum S Fulconis sacerdotis S Rostagni S Raimbaldi Actum Cluniaci regnante Hugone In vestitura do dimidium modium de vino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter