utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161792

Charter Number: 02161792
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0988
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dominus ac redemptor humani generis suorum fidelium salutem desiderans per semet ipsum protestatur dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego in Dei nomine Eimo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Galoniacense subtus capellam Sancti Leodegarii hoc est pratum unum quod terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri a sero Bernardi et heredum suorum a cirtio rivo volvente et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps Et dono in alio loco ubi dicitur Ad Vetus Furnum de uno campo quantum in eo visus sum habere ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam et in vestitura singulis annis de mea divisione videlicet ipsius campi septimam semper gerbam ad opus fratrum persolvam et post meum discessum cum omni integritate ad Sanctum Petrum perveniat Actum villa Maserias publice S Eymonis S Bernardi qui fieri et firmare rogaverunt S Anselmi presbiteri S Duranni S Hugonis Signum Wilelmi Data mense junio anno I regis Hugonis Rostagnus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter