utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161826

Charter Number: 02161826
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0990
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi cenobio in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Nos igitur in Dei nomine Achardus atque Niteldis et filius noster Bradencus donamus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Fusciaco in villa Vergeson videlicet unum curtilem cum manso et vinea et quicquid ad ipsum pertinet et terminatur a mane et a medio die terra Sancti Petri a sero via publica a cirtio terra Sancti Martini Donamus in alio loco in villa Davayaco vocatur unam vineam que terminatur de tribus partibus terra Sancti Vincentii a sero Giroldi Faciantque rectores prefati loci a die presenti et deinceps quicquid voluerint in omnibus nemine contradicente Qui autem contradixerit non valeat vindicare quod repetit sed omni tempore permaneat firma et stabilis cum stipulatione subnixa Actum Matiscono publice S Achardi et uxoris ejus Niteldis qui fieri et firmare rogaverunt S Aymerici S Otberti S Gislardi S Raingardis S Maingoldi S Frannonis S Raoldi Data mense junio anno III Hugonis Balduinus scripsit et subscripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter