utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161881

Charter Number: 02161881
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0991
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine Verbi incarnati Ego Stephanus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus abba preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa que vocatur Montelia hoc est vineam que terminatur de tribus partibus terra Nadalis de quarta parte terra Sancti Poncii Dono etiam pratum in villa Typsiaco terminatum de una parte terra Girberti et de alia similiter et terra Aymonis de tertia parte silva de quarta gutta currente Infra istas terminationes totum ad integrum dono supradictis apostolis ad prefatum locum taliter ut faciant monachi ipsius loci quod voluerint Si autem ego aut aliquis ex heredibus meis calumniare voluerit quicumque ille fuerit anathema sit et in infernum cum diabolo demergatur nisi cito emendaverit S Stephani qui fieri et firmare rogavit S Rotrudis et Eufemie sororum ejus S Aldrici S Duranni S Arlei S Acdoardi S Arnulfi S Gislardi Data mense septembri regnante Hugone rege anno V Poncius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter