utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161936

Charter Number: 02161936
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0992 - 0993
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint tam presentes quam futuri quod ego Mainardus vendo monachis Cluniacensibus quandam petiolam de vinea in villa Seia pro sex denariis habentem in ambabus frontibus perticas VI terminat autem de tribus partibus terra Sancti Petri de quarta terra Rothardi In alio loco in ipsa villa vendo similiter pro aliis sex denariis unam petiolam de terra habentem in longitudinem perticas novem in latitudinem vero perticas duas terminat autem a mane terra Sancti Petri a medio die terra Mainardi a sero terra Aalbaldi a cercio via publica Faciant autem rectores predicti loci de his rebus quicquid voluerint Actum villa Seia publice S Mainardi et Widradi et Aaldrici et Guntardi Rotardi Bernardi Aalbaldi et Johannis Regnante Hugone anno VI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter