utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161989

Charter Number: 02161989
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1020
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notitia vuerpitionis acta Matiscono ante presentiam dunni Odilonis abbatis ac dunni Viviani et residente comite Wilelmo pro querela filiorum Heldini quam habebant adversus monachos pro quibusdam terris ac mansionibus ac vasculis argenteis et hominibus vulneratis Recognoscens vero jam dictus comes et omnes qui aderant omnia quæ asserebant falsa esse ac mendosa ac nihil juste querelæ compulit eos in ipso placito sub die kalendarum martii omnia ex illo die retroacta verpire et ut ultra non repetantur nec deinceps ullum jurgium excitetur precepit fieri hanc notitiam ac testibus corroborari
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter