utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161990

Charter Number: 02161990
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1031
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cum generaliter omnibus exhibenda sit dilectio specialiter procul dubio eis impendenda est qui fidem operibus exornare quique etiam omnipotentis Dei qui est vera karitas amatores esse videntur Quia enim juxta egregii predicatoris vocem Patres debent filiis thesaurizare oportet ut qui patres nominantur non tantummodo in spiritalibus quin etiam in exterioribus utilitati filiorum sapienter consulant Quapropter ego Almeradus sanctæ Regensis æcclesiæ presul in Christi nomine notum facio cunctis successoribus meis episcopis videlicet et omnibus qui regimen hujus sanctæ æcclesiæ Regensis post me tenuerunt canonicis scilicet et reliquis prelatis quia congregatio Sancti Petri Cluniensis cui domnus Odilo abba preest humili supplicatione petiit legationem mitens per domnum Rainaldum priorem ut de æcclesia Valentiola et altari eis auctoritatem concederemus sicut inter nos et illos convenit secundum nostram et illorum voluntatem Quorum petitionem libenter annuens placuit tam mihi quam nostre congregationi favere atque prebere assensum Facimus ergo eis tale auctoritatis scriptum ut ipsam ecclesiam cum altari liceat tenere ordinare vel dare sine ullius contradictione Addimus etiam hoc causa religiose pietatis ut nec ego vel ullus nostri successor aut archidiaconus si quando parœchias nostre dioceseos visitaverint in eorumdem servorum Dei æcclesia ullatenus hospitentur aut mansionaticum faciant ne forte hac occasione fratres prefati graventur Sinodale vero servitium aut a monachis vel ab hiis quos illi prefecerint reddatur quo reddito nihil amplius requiratur sed quidquid ad eandem ecclesiam pertinet totum habitatoribus jam dicti loci ex nostra sit auctoritate concessum Quod si neglectum fuerit aliquando liceat monachis emendare et quod concedimus tenere Est autem hoc sinodale servitium quod debent reddere jam dicti monachi episcopo mediante mense maio debent reddere decem denarios et mediante octubri alios decem Dederunt autem jam dicti monachi episcopo propter hanc ecclesiam octuaginta solidos in adjutorium sue æcclesiæ Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per Dei gratiam gesserimus Ut autem hæc auctoritas firmior sit hanc manu propria firmavimus et nostræ congregationis fratres firmare rogavimus Signum Almeradi episcopi S Pontii prepositi S Raimundi S Umberti S Raimbaldi S Nectardi S Martini S Isnardi S Inguberti alter Isnardi S Gunterii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter