utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161991

Charter Number: 02161991
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1031
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quæque statu proclivi temporis firma debent persistere necesse est ea litterarum karacteribus solidare quo veritatis notitia agnoscatur et future litis effectus comprimatur Quapropter notum sit omnibus christianis fidelibus in quadrifidis temporum partibus consistentibus et precipue sanctæ Dei Cluniacensis æcclesie filiis presentibus scilicet ac futuris quia dum resideret domnus Almeradus Regensis gratia Dei episcopus una cum suis clericis apud eandem urbem adierunt quidam fratrum nostrorum ejus magnificentiam jussu domni Odilonis abbatis per omnia reverendi humiliter ejus intimantes celsitudini in confinio sui episcopatus quoddam se construere monasterium velle in loco qui Valentiola nuncupatur prope ecclesiam que in honore almi Christi confessoris Maximi in eadem villa antiquitus est consecrata Cujus etiam serenitati id suggerere hocque omnimodis ipsi fratres exposcere maluerunt quo si quid post ipsius monasterii constructionem a fidelibus populis in eodem monasterio deinceps oblatum fuisset hoc ipsius loci rectoribus perpetualiter possidere liceret absque alicujus calumpnia vel contradictione Quorum jam dictus pontifex justam piamque petitionem annuens libenter gratanterque excipiens pro redemptione anime sue omniumque peccatorum remissione concessit jam dictis fratribus licentiam id fieri quod postulaverunt ac deinde ipsum locum recenter constructum ita ingenuum ac liberum episcopali auctoritate fore decrevit ut nec ipse neque aliquis ex successoribus ejus vel aliqua subintroducta persona nullam dominationem habeant aut aliquam consuetudinem requirant in cunctis que ad eumdem locum devenerint tam in oblationibus quam in sepulturis sed sub jure et dominatione Cluniacensium fratrum heedem res perpetualiter maneant alicujus absque contradictione Unde ut hanc nostram auctoritatem ratam facerem manuque propria corroborarem accepi ab eis pretium libras IIII denariorum VIII que modios frumenti ac vini mappulam unam valde bonam ac scyphos ad aquam in manibus fundendam adeo obtimos S domni Almeradi Regensis episcopi qui hanc kartulam propria manu firmavit et ad confirmandum ceteris tradidit S Humberti canonici S Petri canonici S Nectardi cannonici S Isnardi canonici S Ermengaudi presbiteri S Albini peregrini S Raynoardi peregrini S Pontii scb S Gentionis S Pontii Tofredi S Isnardi Trescola S Rodulfi S item Isnardi filii episcopi S Aldeberti S Arnulfi Linguableta S Achardi Rodbertus monachus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter