utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161993

Charter Number: 02161993
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1032
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Redemptor humani generis salutem desiderans uniuscujusque fidelis his nos salutaribus ammonet verbis Date inquiens helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et in alio loco Facite vobis ait amicos de Mammona iniquitatis qui vos recipiant in æterna tabernacula cum defeceritis et Thezaurizate vobis thesauros in cœlis ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Unde notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Aymo et uxor mea Winigunda cupientes aliquid adimplere preceptorum ex Domini jussionibus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem aliquid ex nostris rebus in Cabilonensi pago consistentibus æcclesiam videlicet in honore sancti Martini dicatam cum ad se pertinentiis omnibus cum decimis scilicet vel oblatis seu omni terra altaris ipsius omnibus omnino ad eandem æcclesiam pertinentibus sitam in villa quæ Lausiacus vocatur prope nominis ejusdem castrum vel Saliensem fluvium Hanc igitur donationem pro remedio animarum nostrarum faciamus filiorum etiam ac omnium parentum nostrorum et pro salute omnium vivorum scilicet et mortuorum ut hac nostri helemosina Dominus aliquantulum placatus omnibus in illo ultimi examinis die apparere dignetur propitius Si quis autem quod minime fore credimus hujus nostræ donationis calumniator vel contradictor existere voluerit hic talis quamdiu in hac sua non recta voluntate perduraverit vinculo teneatur anathematis adstrictus et nisi resipuerit ejus anima in æternum crucianda perpetuis tradatur pœnis et ut firmum obtineat vigorem in seculum manibus propriis subterfirmavimus testibusque roborandam tradimus S Aymonis et uxoris ejus Wi[ni]gunde qui hanc donationis cartam fieri rogaverunt et firmari S Ainrici filii eorum S Nergaudi S Adalardi S Leodegarii S Burchardi S Gerardi S Vuitradi S Frodegarii S Madalberti Dono etiam predicte ecclesie unum mansum contiguum ubi mansit Ebrardus cum omnibus ad se pertinentibus et consuetudinario usu quem semper habeat in silvis et pratis et aquis Dono etiam in eodem loco duas partes de vinea que adheret memorate ecclesie brolium quoque qui subjacet turri subtus ecclesiam et super fluvium Saliam Actum Cluniaco publice regnante Rodulfo rege Omnium Sanctorum festivitatis die Ramnulfus presbiter rogatus scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter