utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02161994

Charter Number: 02161994
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0993 - 1032
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa peregrinatione interim cum licet et dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur sumopere providendum est ut si qua agere bona valeamus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri debitores eos quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus Quia post mortem enim nihil boni facere possimus opere pretium credimus antequam ad illud subtile et inconprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tangere non desistamus Igitur [ego] Rotbaldus et uxor sua Inginildis Aldebertus et uxor sua Ava Ricaudus et uxor sua Elisabeth et filii illorum Agina et filii sui Gaucilinus Datilus Nevolongus Otbertus cogitamus de Dei timore et de æterna Christi retributione ut Dominus pius et misericors misericordiam habeat de animas nostras et de jenitore nostro et de jenitrice nostra et de fratre nostro Autranno vel de propinquis parentibus nostris vel omnibus fidelibus christianis tam vivis quam defunctis ut cum nos venerimus ad diem judicii illam vocem mereamur audire quando Dominus dicturus erit Venite benedicti patris mei percipite regnum a constitutione mundi et quia sicut ipse dixit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et item Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum ideo assumpsit nobis voluntas ut aliquid de res nostras qui nobis per conquistos cartarum legibus obvenit que adquisivimus de seniore nostro Willelmo comite et uxore sua Lucia comitissa propterea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli et ad locum Cluniacum Et sunt ipsas res in comitatu Vandascense in territorio de Dimone hoc sunt ecclesias in honore sancti Johannis et sancti Antonii et sancti Eleuterii cum ipsa terra sicut divisa est et terminata et habet fines de uno fronte via publica de alia parte terra Davaciols de alia parte aqua que nominant Meda ultra ipsa aqua sextairadas VI de terra Quantum infra istas fines concludit et nos pax obvenit totum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli Cluniensis monasterii ubi domnus Odilo abba preesse videtur in tali vero ratione ut illi monachi qui ibidem Deo servierint teneant et possideant in presenti sine ulla contradictione Sane si quis si nos aut ullus homo aut ulla persona qui contra carta elemosinaria ista ullumque tempore iram aut litem inferre presumpserit iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini in infernum participes fiant Et postea carta elemosinaria ista firma omnique tempore permaneat Signum Rotbaldi et uxori sua Inginildis Aldebertus et uxor sua Ava Ricaudus et uxor sua Elisabeth et filii illorum Agina et filii sui Gaucilinus Datilis Nevolongus Otbertus qui carta elemosinaria ista scribere et testes firmare rogaverunt manus illorum firma Signum Feraldus S Rostagnus S Rodulfus S Autrannus S Isnardus S Rainerius S Rollannus S Bermonnus Frater Constantinus scripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter